InfoCatólica / A tiempo y a destiempo / Categoría: Sin categorías

17.04.11

28.03.11

3.03.11

29.12.10

16.12.10

Veni, veni Emmanuel

Veni, veni, Emmanuel,
Captivum solve Israel.
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei filio.

Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel!

Veni, veni, O Oriens;
Solare nos adveniens.
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.

Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel!

Veni, O Jesse Virgula;
Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari;
Educ, et antro barathri.

Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel

Veni, veni, Adonai,
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice;
In majestate gloriae.

Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel